Eques est homo, vir aut femina, equitans[1].
Homines abhinc annorum circiter quinque milia equitare coeperunt.[2] Ephippia autem, maximi momenti tum pro equitibus cum pro equis, postea inventa sunt; antiquissimum eorum quae usque ad nos pervenit ante duo milia quadringentos annos factum est.[3]
Eques, antequam in equum ascendet, ephippium cum cingula et frenum cum habena ei imponit.[4] Equites saepius stivalia seu perones in pedibus et chirothecas in manibus habent, atque virgula utuntur;[4] sed saeculo vicesimo primo, ante haec omnia vestimenta, galea in capite gravissima censetur, qua antea rarius vel minime utebatur.[5]
Inter equites claros inveniuntur milites et reges, exempli gratia Alexander Magnus, cuius equo Bucephali nomen erat, et sancta Ioanna de Arc. Temporibus autem nostris, qui artem equestrem colunt athletae potius sunt qui sine sanguinis effusione inter se certantur, ut puta Maria Zandbang et Anna, Principissa Britanniarum.
Haud pauci homines, cum imaginem suam a pictoribus sculptoribusve fieri iuberentur, sese splendoris causa repraesentari tum equitantes, tum saltem in vestitu equestri voluerunt.